| Field notes | Inter H. Scand. exs. sub n 98 duas hujus speciei formas, H. crocato subjunctas distribui. Quas quum in locis natalibus iterum iterumque examinavi, tam ab H. crocato, quam proximo H. Stricto diversas esse perspexi. Nunc aliam ejusdem formam trado, quae, sicut vulgatior, typus speciei est habenda. Differentiam ab H. crocato jam 1. c. indicavi. Ab H. stricto-sec. descriptiones in Symb. et Epier.- distat anthela subdivaricata ramis inferiorib. foliosis, foliis reticulatis ligulisque tantum interiorib. ciliatis. De cetero figg. Rchb. 152: 1 et 184, quas Fries ad suum H. Strictum citat, plantas a nostra longe diversas indicant. |