| Field notes | Quamqvam speciebus, quibus adscriptus fuit, in variis similis, tamen quidem ab utraque certe distinctus. A R. thyrsoideo iisdem notis, quibus tribus utriusque distingvuntur. A R. lindebergii, cui longe affinior, multis etiam diversus: folia multo minora grossius serrata subtus viridi-pubescentia (nec cinereo-L. incano-tomentosa), foliola terminalia ad medium latiora, unde turionum orbicularia ramorumque floriferorum pl. m. rhombea (nec supra medium latiora, ideoque obovata), ramulique inflorescentiæ apice cymosa-parttiti (nec jam basin in cymas l. pedunculos simplices dissoluti). Cum igitur neutri nec ulli alii speciei justo referri, ut novam nomine viri, Ruborum quondam seduli observatoris, qui primus hane speciem legit atque distinxit, recepi |